- TRADITORES
- TRADITORESdicti olim ex Christianis ii, qui tempore persecutionis literis et instrumentis Divinae Legis nefarie traditis, vitam redimebant, Martyrium subterfugientes: quod fervente inprimis sub Diocletano Imperatore persequutione fectum, quâ et Decretum de exurendis libris Sacris publicatum an. 19. Imper. eius, Martiô mense, et ab Episcopis quibusdam, Sacri Codices exusti, vel saltem comburendi traditi sunt, hinc nomine istô qppellatis, ut scribit Optatus Milevit. adv. Parmenianum, l. 1. Vide quoque Augustin. contra Donatistas passim, inprimis l. 7. c. 2. Post Cypriani mortem 40. et quod excurrit, annis peractis, traditio Codicum facta est, unde coeperunt appellari Traditores. His oppositi Stationarii, qui, nullâ formidine concussi, mortem etiam quamcumque oppetere, quam sacros libros tradere, maluerunt, adeoque constanter Christum confiteri usque ad finem perseverâtunt. Idem Optatus, d. l. Hi Episcopi, interrogante Secundô Tigisitanô, tradidisle confessi sunt. Et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud Stationarios fuerit, et non fugerit, sed dimissus sit; non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat: iam omnes erecti coeperunt murmurare. Ad quem locum vide I. Frid. Gronov. Observat. in Script. Eccl. c. 13. Sed alios longe Stationariorum vocabulo hîc indigitari, vel ex ipso patet loco, et iis, quae supra diximus in hac voce. Stantes magis tales dicti, vide supra passim: plura vero de Episcopis illis Traditoribus supra memoratis, apud Ioh. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. XIV. c. 4. §. 1. adde Ravanellum Biblioth. voce Exuro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.